monumenta.ch > Plinius > sectio 99

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 24, 99
{LIX} Rosmarinum dictum est. duo genera eius: alterum sterile, alterum cui et caulis et semen resinaceum, quod cachrys vocatur. foliis odor turis. radix vulnera sanat viridis inposita et sedis procidentiam, condylomata, haemorrhoidas, sucus et fruticis et radicis morbum regium et ea, quae repurganda sunt. oculorum aciem exacuit.